monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 0, 7
Herbae autem quae, cadente suo semine, absque labore hominis crescunt, et repente ac festinanter ut indomitae bestiae surgunt, contrariae sunt homini ad comedendum, quia homo lactando, comedendo et temperato tempore nutritur, quod in herbis praedictis non fit. Sed tamen noxios et infirmos humores in hominibus quaedam earum in medicina compescunt.